COHIBENTIA Sacerdotum

COHIBENTIA Sacerdotum
COHIBENTIA Sacerdotum
in Praefat.
Concilii Francofurtensis, a Carolo M. habiti, occurrit. Cuius Operis summa huc redit: Neque probandum esse rigorem illius Synodi sub Constantino V. celebratae, quae Imagines in historicum usum positas prorsus abolendas censurt, et multo magis reiciendam esse Synodi sub Irene habitae impudentiam, in adoratione imaginum. Paucis enim reiectâ priore Synodô, in Praefat. reliquum opus in quatuor libros distinctum prolixe impendit refutationi posterioris in Bithynia celebratae: contra quam Carolus ait, se opus hoc aggressum esse, cum cohibentia Sacerdotum in Regno a Deo sibi concesso, Catholicis gregibus praelatorum, non arrogantiae superciliô, sed zelô Dei et veritatis stuiliê. Ubi Cohibentia, est unanimis consensus. An quasi Conniventia, a conmvendo; pro quo cohiveo et cohibeo, nonnullos dixisse, Salmas. docet, ad Solin. p. 874. Sed et in Glossar. Cohibet, καμμυει, ῥαςθυμεῖ, συνέχει. et cohibentia, ῥαθυμία, συνοχὴ etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”